Angelus ad Virginem

[Verse 1]
Angelus ad virginem
Subintrans in conclave
Virginis formidinem
Demulcens, inquit "Ave!
Ave, regina virginum:
Coeli terraeque dominum
Concipies et paries intacta
Salutem hominum;
Tu porta coeli facta
Medela criminum."

[Verse 2]
"Quomodo conciperem
Quae virum non cognovi?
Qualiter infringerem
Quae firma mente vovi?"
"Spiritus sancti gratia
Perficiet haec omnia
Ne timeas, sed gaudeas
Secura, quod castimonia
Manebit in te pura
Dei potentia."

[Verse 3]
Ad haec, virgo nobilis
Respondens inquit ei
"Ancilla sum humilis
Omnipotentis Dei
Tibi coelesti nuntio
Tanti secreti conscio
Consentiens et cupiens videre
Factum quod audio
Parata sum parere
Dei consilio."

[Verse 4]
Angelus disparuit
Et statim puellaris
Uterus intumuit
Vi partus salutaris
Qui, circumdatus utero
Novem mensium numero
Hinc exiit et iniit conflictum
Affigens humero
Crucem, qua dedit ictum
Hosti mortifero

[Verse 5]
Eia Mater Domini
Quae pacem reddidisti
Angelis et homini
Cum Christum genuisti!
Tuum exora filium
Ut se nobis propitium
Exhibeat, et deleat peccata
Praestans auxilium
Vita frui beata
Post hoc exsilium

Wissenswertes über das Lied Angelus ad Virginem von Anúna

Wann wurde das Lied “Angelus ad Virginem” von Anúna veröffentlicht?
Das Lied Angelus ad Virginem wurde im Jahr 2017, auf dem Album “A Christmas Selection” veröffentlicht.

Beliebteste Lieder von Anúna

Andere Künstler von Hard rock