Feria sexta in passione Domini: Ad laudes. Passio secundum "Joannem"
C. [Evangeliste] Passio Domini nostri Jesu Christi secundum Joannem.
C. In illo tempore: Egressus est Jesus cum discipulis suis trans torrentem Cedron, ubi erat hortus, in quem introivit ipse, et discipuli ejus. Jesus itaque sciens omnia, quæ ventura erant super eum processit, et dixit eis:
†. [Jesus] Quem quæritis?
C. Responderunt ei:
S. [Turba] Jesum Nazarenum.
C. Dicit eis Jesus:
†. Ego sum.
C. Stabat autem et Judas, qui tradebat eum, cum ipsis. Ut ergo dixit eis:
†. Ego sum:
C. Abierunt retrorsum, et ceciderunt in terram. Iterum ergo eos interrogavit:
†. Quem quæritis?
C. Illi autem dixerunt:
S. Jesum Nazarenum.
C. Respondit Jesus:
†. Dixi vobis, quia ego sum: si ergo me quæritis, sinite hos abire.
C. Ut impleretur sermo, quem dixit: quia quos dedisti mihi, non perdidi ex eis quemquam. Erat autem Simon Petrus stans et calefaciens se. Dixerunt ergo ei:
S. Numquid et tu ex discipulis ejus es?
C. Negavit ille, et dixit:
S. Non sum.
C. Dicit ei unus ex servis pontificis, cognatus ejus, cujus abscidit Petrus auriculam:
S. Nonne ego te vidi in horto cum illo?
C. Iterum ergo negavit Petrus: et statim gallus cantavit. Adducunt ergo Jesum a Caipha in prætorium. Exivit ergo Pilatus ad eos foras, et dixit:
S. Quam accusationem affertis adversus hominem hunc?
C. Responderunt et dixerunt ei:
S. Si non esset hic malefactor, non tibi tradidissemus eum:
C. Dixit ergo eis Pilatus:
S. Accipite eum vos, et secundum legem vestram judicate eum.
C. Dixerunt ergo ei Judæi:
S. Nobis non licet interficere quemquam.
C. Ut sermo Jesu impleretur, quem dixit, significans qua morte esset moriturus.
S. Ego nullam invenio in eo causam. Est autem consuetudo vobis ut unum dimittam vobis in Pascha: vultis ergo dimittam vobis regem Judæorum?
C. Clamaverunt rursum omnes, dicentes:
S. Non hunc, sed Barabbam.
C. Erat autem Barabbas latro. Tunc ergo apprehendit Pilatus Jesum, et flagellavit. Et milites plectentes coronam de spinis, imposuerunt capiti ejus: et veste purpurea circumdederunt eum. Et veniebant ad eum, et dicebant:
S. Ave, Rex Judæorum.
C. Et dabant ei alapas.
C. Exivit ergo Jesus portans coronam spineam et purpureum vestimentum. Et dicit eis Pilatus:
S. Ecce homo.
C. Cum ergo vidissent eum pontifices et ministri, clamabant, dicentes:
S. Crucifige, crucifige eum.
C. Dicit eis Pilatus:
S. Accipite eum vos, et crucifigite: ego enim non invenio in eo causam.
C. Responderunt ei Judæi:
S. Nos legem habemus, et secundum legem debet mori, quia Filium Dei se fecit.
C. Et exinde quærebat Pilatus dimittere eum. Judæi autem clamabant, dicentes:
S. Si hunc dimittis, non es amicus Cæsaris. Omnis enim, qui se regem facit, contradicit Cæsari.
C. Erat autem Parasceve Paschæ, hora quasi sexta, et dicit Judæis:
S. Ecce rex vester.
C. Illi autem clamabant:
S. Tolle, tolle, crucifige eum.
C. Dicit illis Pilatus:
S. Regem vestrum crucifigam?
C. Responderunt pontifices:
S. Non habemus regem, nisi Cæsarem.
C. Tunc ergo tradidit eis illum ut crucifigeretur. Scripsit autem et titulum Pilatus: et posuit super crucem. Erat autem scriptum: Jesus Nazarenus, Rex Judæorum. Erat scriptum Hebraice, Græce, et Latine. Dicebant ergo Pilato pontifices Judæorum:
S. Noli scribere, Rex Judæorum, sed quia ipse dixit: Rex sum Judæorum.
C. Respondit Pilatus:
S. Quod scripsi, scripsi.
C. Milites ergo cum crucifixissent eum, acceperunt vestimenta ejus et fecerunt quatuor partes: unicuique militi partem, et tunicam. Erat autem tunica inconsutilis, desuper contexta per totum. Dixerunt ergo ad invicem:
S. Non scindamus eam, sed sortiamur de illa cujus sit.
C. Ut scriptura impleretur, dicens: Partiti sunt vestimenta mea sibi: et super vestem meam miserunt sortem.
(Jn 18, 1-40; 19, 1-24)