Ego flos campi
Vincenzo Bertolusi
Ego flos campi
et lilium convallium.
Sicut lilium inter spinas,
sic amica mea inter filias.
Sicut malus inter ligna silvarum,
sic dilectus meus inter filios.
Sub umbra illius
quem desideraveram sedi,
et fructus eius dulcis gutturi meo.
Introduxit me Rex in cellam vinariam,
ordinavit in me charitatem.
Fulcite me floribus,
stipate me malis,
quia amore langueo.