Pastores loquebantur

Traditional

Pastores loquebantur ad invicem:
Transeamus usque Bethlem,
et videamus hoc verbum, quod factum est,
quod fecit Dominus et ostendit nobis.
Et venerunt festinantes
et invenerunt Mariam et Joseph
et infantem positum in praesepio.
Alleluia.

Videntes autem cognoverunt de verbo
quod dictum erat illis de puero hoc.
Et omnes qui audierunt, mirati sunt
et de his quae dicta erant a pastoribus ad ipsos.
Maria autem conservabat omnia verba haec,
conferens in corde suo.
Alleluia.

Wissenswertes über das Lied Pastores loquebantur von The Sixteen

Wer hat das Lied “Pastores loquebantur” von The Sixteen komponiert?
Das Lied “Pastores loquebantur” von The Sixteen wurde von Traditional komponiert.

Beliebteste Lieder von The Sixteen

Andere Künstler von Christmas music